- FOSSATUM
- I.FOSSATUMoppid. dit. Pont. in Marchia Anconitana, in Apennino, et confin. Duc. Urbini, 12. mill. ab Eugubio in Eur. 14. a Saxoferrato in Austr.II.FOSSATUMvulgari significatione fossam, nobiliore castrensem, atque illam maxime, quâ castra Imperatoria circum cluduntur, denotat. Hinc et pro ipsis castris sumitur. Duplex autem Imperatori statio erat, Domestica et Extera: illa Palatium, haec Fossatum, utraqueve Imp. comitatum, prior aulicum, posterior castrensem continebat. Utriqueve praefuit Magnus Domesticus quem Galli postea Maiorem Domus, Angli Magnum Senescallum appellarunt. Fossati constitutio e Curopalate talis erat: Praefectus, inquit, exercitus castrorum sedem, sed diiudicante Megadomestico, lustrat, et eligit. Cooptato deinceps Imperatori loco, decernit Megadomesticus, quinam a fronte, quinam a tergo, quinam a lateribus debeant consistere: et ubinam singulorum Principum vexilla statuenda fuerint. Manent autem haec omnia contis, et thecis sui involuta, donec explicentur Imperatoria, Megadomestico tamen sua ctiam prius explicare licet. Priusquam vero considet Exercitus: excubiarum praefectus seu Drungarius biglae, mandato Megadomestici, vigilias disponit: Diurno tempori sagittarios, nocturno equites, quibus certas stationes attribuit. Vigilias omnes obeunt, etiam ipsi Imp. filii, quia partes sunt Fossati: non tamen Megadomesticus, quia ipse universi Princeps est et caput, teneturque ubique, prout fert occasio, protinus adesse, ne hoste subito irruente, exercitus sine Duce deprehendautr. Pro ipsis nonnumquam militibus, et toto exercitu quoqueve vox Fossati sumitur. Inde Fossatum leve, manus militum levi armaturâ instructa, etc. Vide Henr. Spelm. Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.